- PULS
- PULSfarina cocta cum aqua et sale, antiquus Romanorum victus fuit, domiac militiae usurpatus. Plin. l. 18. c. 8. Pulte, non pane, vixisse longô tempore Romanos, manifestum est. Val. Max. l. 2. c. 5. ex. 5. Erant (Maiores nostri) adeo continentiae attenti, ut frequentior apud eos Pultis usus, quam panis esset. Ad quem veterem morem respiciens Iuvenalis, Sat. 14. v. 171. inquit,———— Grandes fumabant Pultibus ollae.Et Romani hinc Pultiphagi barbari, Plauto dicti, Mostell. Actu 3. sc. 2. v. 141. etc. Unde verba illa XII. Tab. de debitore, qui solvendo non esset, Libras in dies dato, contra Cuiacium, Observat. l. 1. c. 22. de libris farris interpretantem, cuin Mar cilio, ad Legg. XII. Tabb. de Pulte farrea, explicat Iac. Oiselius IC. Sic idem Marcilius recte eidem monet, apud Livium, l. 4. c. 15. ubi de Sp. Melio, farris libras, non frumenti, sed Pultis, accipiendas, ut et l. 5. c. 47. in M. Manlio selibras farris: et l. 6. de selibra Pultis intelligendas: qui etiam ibidem cibus militi coctus, l. 3. anno U. C. 295. vide quoque supra Debitum, appellatur. Necproin antiquis temporibus Pistores Romae cogniti, qui panem consicerent, sed tantum, qui farinam pinserent, id est, tunderent. Vide Oiselium laudatum Notis ad A. Gellium, l. 20. c. 1. ut et Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. Sigonium, Lipsium etc. Sed et in sacris quibusdam pulte Romani usi sunt. Plinius ubi supra Et hodie sacra prisca atque natalium pulte fritilla conficiuntur; ad quem locum vide Notas Dalechampii. Sed et Arnobius, l. 7. ubi sacrificia Gentilium ridet, Pulticulae, ait, tura cum carnibus, rapacium alimenta sunt ignium et Parentalibus coniunctissima mortuorum. Indigitans, non solum in sacrisiciis ista in aram accensam consumenda imponi, sed et in crematione mortuorum in rogum inici, imo et in parentalibus quotannis idem fieri consuevisse. Vide supra, ubi de Cena ferali.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.